Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 435
Unproofread scanNot analysed yet
Euangelium quoque siue in meditatione, siue in uoce, siue in scriptis, Dei uerbum est, prolatum quidem afflante spiritu, sed humana meditatione, uel uoce, uel scriptura uestitum, uidetur autem eiusmodi copula diuini uerbi cum eiusmodi corpore non solum in Apostolis, sed etiam in Prophetis ab initio extitisse, ut tota diuina scriptura per sanctum Spiritum de Christo lo quens, quasi ipse sit Christus, ubique uiuens &spirans in omnes, qui uehementiore quodam affectu legunt, audiunt, meditantur. Quapropter Paulus clàm hic admonere uidetur, ut ad Euangelium cum summa reuerentia, fermè sicut ad Eucharistiam, accedamus. Contra Gentiles, Quomodo Deo ingrati, &de impietate, &quomodo diuino lumine Deum cognouerint. Cap. VI. Euelatum &c.) Romanis hactenus salutem dixit, optauit bona, praecipuè„