# Opera omnia 435.5-7

Ficino, Opera omnia, 435.5 to 435.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/435.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/435.5

Impios sanè uocat eos, & qui Deum esse negant, & qui affirmato Deo auferunt prouidentiam, & qui Deum prouidere quidem fatentur, sed delictis iratum non tàm poenitentia purgationeque mentis humanae, quàm sacrificijs muneribus, placari putant. Has autem opiniones impias Plato dignas uenia minime censet, nam & quamuis per ignorantiam quandam tàm malè, de Deo sentiant, ipsi tamen uel per negligentiam, uel per ebrietatem quandam ex animi perturbatione profectam, ignorantiae suae causam praebuerunt. Quod enim deceat in diuinis, praeter lumen intimum, & leges tàm ciuiles quàm sacrae, & insignes Philosophorum scholae palàm ubique docent. Proinde quemadmo dum nihil acceptius Deo, quàm diuina rectè colere, ita nihil detestabilius, quàm in ipso diuinorum cultu praeuaricari, in quo Gentiles maximè deliquerunt. Inquit autem, detinent, quia lumen naturae diuinitus insitum in ingratis superbisque remanet, ut quod fuerat index, postea sit & iudex, quodume puris oculis fuerat salutare, noxium sit impuris. At uerò ne forte praeuaricationem suam ita defendant, quónam modo potuimus celebrare, quae ne cognoscere quidem possumus? Apostolus obiectionem ita dirimit, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, Deus enim illis manifestauit. Quod enim supra dixerat ueritatem Dei, hic appellat, notum Dei, scilicet, quod uerè de rebus diuinis hominibus naturaliter notum esse potest, quod & ad rectum cultum sufficit diuinorum, id ipsum profectò fuit Gentilibus manifestum, atque ut ad eiusmodi cultum arctius eos obstringeret, mox adiunxit, non tàm industria operaque mortalis, quàm ipsemet Deus ipsis manifestauit. Ait autem non tàm illis quàm in illis, ut declararet, sufficiens ad diuinorum noticiam lumen mentibus ab initio diuinitùs insitum. Quis ostendit nobis bona? signatum est super nos lumen uultus tui Domine.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
