# Opera omnia 439.5-7

Ficino, Opera omnia, 439.5 to 439.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/439.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/439.5

Animus autem qui primum in seipso quiescere tentat, ob hanc iniustitiam, nec assequitur Deum, neque seipso fruitur, quia caret idea quae uerus animus est, in qua & animus conformatur. Hinc obscurus, inanis, insipiens nominatur. Quòd autem impius hic euestigio etiam stultus euaserit, euentu demonstrat Apostolus, per id quod sequitur, & mutauerunt &c. Gentilium Religionis antistites, qui & fuere Philosophi, simulque Poëtae, non solum hoc quasi superbia ingratitudineque in Deum peccauisse uidentur, sed etiam mundanorum uel bo norum amore, uel malorum timore nimio deliquisse. Cùm enim sub Deo summo non solum separatos à corporibus, intellectus, quos ultra mundanos Deos nominant, inuenissent, uerum etiam coniunctos coelestibus, quos mundanos Deos nuncupant, sphaeras uidelicet atque stellas, daemones quoque in aëre uel puro, uel crasso, adorationes & sa crificia Dijs mundanis potius quàm superioribus, & inter mundanos potissimum daemonibus, instituerunt atque seruauerunt, spirantes uidelicet numinum mundanorum cultu, mundana quidem bona consequi, mala uerò uitare. Atque ita uulgus horum etiam studiosius assuefecerunt uouere & sacrificare daemonibus. Quippe cum etiam speraret à propinquis numinibus magisque à superioribus exaudiri, quod quidem sacrilegium ex nimia diuitiarum auiditate, quae uitae usibus & libidinibus subministrant, quas & daemo nes suppeditare creduntur, admodum inualuisse uidetur, ut merito Paulus auaritiam Idolorum seruitutem nominare uoluerit. Denique quòd non solum impium, sed etiam ri diculum iudicatur, animalia multa certis, ut putambant, subiecta daemonibus uulgo colenda dederunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
