# Opera omnia 441.5-7

Ficino, Opera omnia, 441.5 to 441.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/441.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/441.5

Quod autem Augustinus dicit, Deum aliquando mouere inclinatione ad malum, intellige equidem non ad malum culpae, sed poenae, & si uirunque sit coniunctum, ad malum qua ratione est sumplicium, non qua peccatum. Tradidit ergo Deus ingratos superbosque eiusmodi, in desideria cordis eorum, id est, permisit saltem atque concessit, ut animi ab ipso rebelles rebel lionem sensuum ipsi quoque sentirent, & perturbationibus sę pe intolerabilibus supplicio iusto succumberent. Et qui Dei gloriam ad bestias transtulerunt ipsi pręcipitarentur in bestias. Inquit igitur non in desiderium, sed in desideria. Quoniam turba perturbationum in sensu est, quasi multiplex animal, ut in Phaedro, imò omnigenum animal, & in nono de Repub. traditur. Omnem uerò hanc turbam desiderij, amoris nomine nuncupauit. Quia sicut ex amore diuinorum uniuersa tranquillitas uirtusque nascitur, sic ex amore mortalium uniuersa perturbatio prauitasque contingit. Libidines idolatrarum abusu naturali prolapsas, quas & Philosophi immanes appellant, apertis admodum uerbis insequitur, ut Satyrorum more deformem ignominiosam libidinum eiusmodi faciem oculis nostris obijciens, stomachumque mouens palam abominandas efficiat, & interea ritu tragico patefaciat, in quam infimam miserabilemque sortem corruant, qui à summo per ingratitudinem & superbiam defecerunt. Socrates quoque apud Platonem in Phaedro libidines contra naturam uerbis longioribus & apertioribus improbat. Sed ne pudore interim impediatur obuoluto capite loquitur, ut audientes admoneantur, quam turpe sit ea facere, cum etiam nominare sit turpe. Paulus autem non erubescit, neque uerecundia prohibetur. Sicut enim erubescentia puerum quidem decet, adultum uerò dedecet, sic & uerecundia quaelibet conuenire quidem potest homini ingenio uidelicet humano loquenti. Sed in animum diuinitus afflatum nec uerecun dia, neque similis perturbatio cadit. Videtur autem Paulus tres Gentilium Theologias tangere. Ciuilem quidem qua Pontifices in templis statuas & sacrificia cęrimoniasque di sponebant, ubi ait: & commutauerunt gloriam Dei. Poëticam uerò, quam Poëtae in Theatris introduxerunt, ubi inquit, & commutauerunt ueritatem Dei in mendacium, siue, ut Gręcus textus habet, in mendacio. Quod tendit ad idem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
