Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 441.8
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò philosophicam, qua Philosophi sphaeras mundi, stellasque &daemones colere docuerunt. Cum dicit, &colue runt scilicet creaturam, &seruierunt creaturę potius, quàm creatori, in quo etiam cultu dici potest commutari diuina ueritas in mendacium. Siquidem responsa daemonum à stel lis accepta, saepe mendacia sunt, quod &Porphyrius confitetur. Praeterea ueridicum à Deolumen infusum quo &nonnulla uera circa Deum cognouerunt, non syncero studiosoque affectu prosequuti, in mendacium conuertisse dicuntur.