# Opera omnia 441.8

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/441.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/441.8

Postremò philosophicam, qua Philosophi sphaeras mundi, stellasque & daemones colere docuerunt. Cum dicit, & colue runt scilicet creaturam, & seruierunt creaturę potius, quàm creatori, in quo etiam cultu dici potest commutari diuina ueritas in mendacium. Siquidem responsa daemonum à stel lis accepta, saepe mendacia sunt, quod & Porphyrius confitetur. Praeterea ueridicum à Deolumen infusum quo & nonnulla uera circa Deum cognouerunt, non syncero studiosoque affectu prosequuti, in mendacium conuertisse dicuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
