# Opera omnia 443.1-4

Ficino, Opera omnia, 443.1 to 443.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/443.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/443.1

hi soli ipsum quoque Deum habent, qui amore diuino flagrantes, quasi per hunc coniuncti Deo caetera paruipendunt, & pro Dei gloria fortes euadunt. Pius quidem animus ad Deum se conuertens, tribus quibusdam gratijs diuinitus munitus incedit, fide certa, spe firma, charitate feruenti. Certitudinem quidem fidei filio potissimum offerre uidetur, amoris ardorem spiritui, spei firmitatem praecipue patri. Deus igitur tribus quoque gratijs comitantibus conuenit in animum, nouo quodam lumine, incomparabili gaudio, inuicto uigor. Lumen quidem filius praecipue uidetur afferre. Gaudium autem spiritus, Pater uerò uigorem. Lumen fidei praecipuè distribuitur, spei gaudium, amori denique uigore. Tria haec ipsius praesentiae Dei certissima sunt argumenta. Qui autem haec non habent dicit habere se Deum, sibi ipsi profecto mentitur. Quapropter iure dictum: Numero Deus impare gaudet, id est, ternario, tùm in recipiendo, tùm in dando. Hinc illud: spes autem non confundat, quia charitas Dei diffusa est in cordibus uestris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Similiter & uini notitiam habent aliquam, qui uisu olfactuque percipiunt. Sed uinum in notitia ipsum habent, qui re uera iam gustant. Hi soli uini uim fructumue persentiunt. Hac igitur ratione, qui per affectum amatorium cum Deo iam noto arctius compulantur, habere Deum in notitia dici possunt. Quoniam Deus charitas est, qui manet in charitate in Deo manet, & Deus in eo. Possunt & cum Propheta clamare: De torrente uoluptatis tuae potabis, nos inebriabimur ab ubertate Domus tuae. Deus igitur cognoscentes quidem ipsum, sed cognitum non habentes, id est, amore minimè complectentes, tradit in reprobum sensum, iure enim si non probauerunt, labuntur in reprobum. Sed in quem reprobum? Primum quidem in reprobum sensum, id est, intellectum, quo nihil cogitent, nisi à probitate remotum, ideoque sint à Deo, & pijs hominibus reprobandi. More quidem uel lippi, qui refugit lumen, uel gustus infecti, qui salubria respuit, noxia concupiscit. Hinc illud Apostoli: sanam doctrinam non sustinebunt. Deinde in saeuam incidunt reprobi daemonis, quasi Cerberi potestatem. Cuius quidem morsu quodam rabido impij homines saucij & prorsus infecti, passim mordeant alios & inficiant, & contra naturae ipsius ordinem maleficijs, ut ita dixerim, delectentur & in hac interim delectatione falsa uerissimè crucientur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
