# Opera omnia 444.5-7

Ficino, Opera omnia, 444.5 to 444.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/444.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/444.5

Qui cum iustitiam Dei cognouissent, non intellexerunt. Quoniam qui talia agunt, digni sunt mone. Non solum qui faciunt, sed & qui consentiunt facientibus.) Per haec! uerba constat eos sibimet aduersari, dum Deum quidem iustum dicunt, sed non punire concedunt, dum se confidunt impunitos fore. Hęc iam superioris disputationis summa est, & quasi quidam Epilogus. Redit enim Paulus ad iustitiam cognitionemque Dei in exordio positam & inexcusabile crimen illic adductum. Cùm igitur quid ad Deum iustum sit cognouerint, quid Deo, quid sibi, quid proximo debeatur, & tamen propter impiam superbiam contrà haec omnia iura fecerint, nulla iam uenia digni sunt. Nam sua quadam culpa adeò obcaecati sunt, ut non intellexerint, id est, cogitare noluerint, Deum peccata punire, atque alios qui talia perpetrarunt morte dignos esse censendos. Nam animi qui Deum deserunt, digni sunt, ut ipsi deferantur à corpore, morte scilicet temporali atque insuper deserantur à Deo aeterna quadam morte damnati. Deus enim est animi ulta, licut anima corporis. Neque scilicet dum ipsi, qui patrauerint, sed etiam qui charitatis defectu minimè prohibuerint digni hec supeplicio iudicantur. Forte Paulus Philosophos in poenitenisa quosdam tangit, qui & si ipsi daemones, uel idola, non colebant, ne erant propria iniquitate polluti, his tamen Gentium erroribus minimè succurrebant. Contra Iudaeos simul atque Gentiles, de iniusto eorumm iudicio, & quomodo iudicandi sint à Deo, atque de illorum pertinacia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
