Latin
446.1 to 446.4
Ficino, Opera omnia 446.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque illud Hieremię: Ego sum iudex atque testis. Idem à Platone in Legibus confirmatur, dicens, singula à diuino iudicio introspici animaduertique. Itaque peccatoribus, nec apud coelestes, nec apud inferos esse refugium. Sed cur praetermisimus, quod Apostolus ad Hebraeos inquit, diuinum uerbum penitissima quęque efficacissime penetrare, omniaque nuda, &aperta esse oculis tuis. Inquit autem Paulus bis, ô homo, ut tu quando iudicare conaris, bis quoque dicas, homo sum, semel quidem inter te &proximum recordatus, uidelicet te esse peccatorem fallique posse, &illum tanquam fratrem non esse laedendum. Semel iterum erga Deum, cogitans, te animal terrenum non debere officium tibi usurpare diuinum, solius enim illius est iudicare, qui solus est mentium perscrutator, &Dominus uniuersi, cuius aduentum ad iudicium expectare iubet Apostolus. Nolite iudicare &non iudicabimini, scilicet de hoc ipso grauissimo crimine, quod quidem est diuinum iudicandi munus sibimet arrogare, quae &diabolica superbia est. Nihil silentio facilius esse debet, nihil iudicatori sit difficilius, qui saepe non suo commodo, sed sola malignitate mouetur, quasi moueatur à diabolo. Fortè uerò qui ab iudicio abstinebit, se continebit à graui„bus, neque iudicandus erit. An diuitias bonitatis eius &patientię longanimitatisque con „temnis.) Forte non tàm confidis in ignoratione Dei, quàm temerè in misericordia speras. Quatenus &diu iam grauissimè peccas, &uindictam nullam ab hac experiris. Erras quidem grauiter, dum sub iudice adeò iusto sapienteque, immeritam tibi promittis impunitatem, grauius dum diuinam contemnis benignitatem, grauissimè dum tam longa Dei patientia tolerantiaque abuteris. Copiosa quidem bonitas Dei est, quae uel grauiter peccanti naturalia bona non aufert, imò insuper bona suppeditat quotidie quasi blandiens ut ad gratiarum actionem, &ad poenitentiam reuertaris. Copiosa nimium patientia quae tot &tanta peccantes, uel ad tempus sustinet. Copiosa denique longanimitas lon gum ad poenitentiam tempus expectans, ignoras quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit. Deus adeò bonus atque clemens non tuis quidem malis commotus, sed bonitate propria fretus te tamdiu malum non solum non punit, sed accumulat quoque bonis, ut poenitentiae tempus occasionemque gratitudinis habeas, sed tu interea nequam, quid ad poenitentiam tibi conceditur, ad temerariam impunitatis confidentiam insipienter adducis, neque auscultas quod admonet Esaias: Expectat inquit uos Deus ut misereatur uestri. Si primum principium quod à nullo finitur, uirtutem possidet infinitam.