# Opera omnia 446.5-7

Ficino, Opera omnia, 446.5 to 446.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/446.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/446.5

Haec autem imaginabile quantumlibet tempus spatiumque comprehendit, ubique proculdubio semperque existit. Si uirtute infinita, quae & ipsa intelligentia est, singula facit atque disponit, intelligit certè regitque singula. Nullę igitur hominum actiones cogitationesue iudicium eius effugiunt. Clamauit ergo Dauid Domine ô pater quónam a facie tua, id est, à filio fugiam? Quónam aspiritu abibo scilicet sancto. Quasi dicat, si tibi amicus ero, paterna me potentia sustinebit. Hinc illud: Tenebit me dextera tua. Si autem inimicus eadem me potentia premet. Durum est incidere in manus Dei uiuentis. Item, si amicus uultus mihi tuus sanctus ac laetus occurret. Si inimicus, terribilis atque atrox. Rursum si amicus, Spiri tus sancti calor fouebit atque recreabit. Si inimicus, extennuabit atque comburet. Non est qui se abscondat à calore eius. Sed calor eius in animam ueniens apertam & liberam, atque amplam suauissimè calefacit. In animam uerò angustam distortamque conclusus adurit. Profectò mysterio quodam dum ad Solem alluderet, non dixit, non est, qui se abscondat à lumine eius, sed inquit, non est qui se abscondat à calore eius. Quoniam lumen quidem Solis non apprehendit omnia, calorem uerò quoquomodo res omnes accipiunt. Sic & diuinum lumen tenebrae non comprehendunt, incendium uerò pręsentiunt. De Diuino iudicio, de retributione secundùm opera, de poena aeterna, de gradibus ad parum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
