# Opera omnia 446

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/446

Cap. XII. VEcundum duritiam autem tuam, & cor impoenitens Thesaurizas tibi iram in die irae & reuelationis iusti iudicij Dei.) Deus quidem sicut patientibus atque poenitentibus mala conuertit inbonum, sic diuina patientia abutentibus statuit, ut bo na conuerterentur in malum. Quoniam igitur longanimitate diuina ad poenitentiam non flectuntur, acerbiorem sibi uindictam exaggerant in die diuini iudicij peccatoribus inferendam. Est autem iudicium diuinum duplex, unum quidem in fine seculorum cunctis uniuersale futurum. Alterum uero particulare singulis post praesentis uitae finem aperiendum. Vtrunque iudicium hic uidetur attingere, & utrunque in die, & cum reuelatione dicitur exhiberi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
