# Opera omnia 447.5-7

Ficino, Opera omnia, 447.5 to 447.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/447.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/447.5

Idque apparet praecipuè in odio inueterato in effectu inuidiae in diuinam gratiam, in superbia confirmata, in criminibus per malitiam uoluntariam perpetratis, in contemptu diuinorum, in superba ueritatis impugnatione, in extrema in diuinam clementiam, uel confidentia, uel diffidentia, in duritia nullam poenitentiam admittente. Eiusmodi culpae quasi diabolicae, non sua quidem natura, sed miraculosa quadam Dei clementia operationeque in nos remitti possunt. Culpae uerò per ignorantiam, uel infirmitatem disciplina castigationeque adhibita corrigi, ideò facilius remitti posse uidentur. Attribuunt autem iudicandi munus praecipue filio. Iuxta illud: Pater omne iudicium dedit filio, quem constituit iudicem uiuorum & mortuorum. Congrua rerum uicissitudo seruatur, si filius ab hominibus iudicatus, homines ipse iudicet, competens quoque generis humani iudex, qui super homines est, & homo in se expertus humana. Iudicium quinetiam luce rationeque agendum. Lux autem & ratio patris est filius. Denique si attributa consideremus horribile forsitan uideatur iudicium potentiae paternae concedere, ne fortè sententia rigidior expectetur. Tribuere uerò clementiae spiritus nimiam praestaret indulgentiae confidentiam. Ad sapientiam uerò iustè iudicaret, simul cum aequitate, spectare uidetur. Vniuersale quidem iudicium filius ipse per se prorsus explebit. Particulare uerò per angelum uniuseuiusque custodem exploratoremque ab initio constitutum. Hinc Plato in Gorgia iudicium hoc per propria quaedam Numina existimat expediri. De Retributione praemiorum atque suppliciorum, de superba contentione contra Deum,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
