Latin
448.1 to 448.3
Ficino, Opera omnia 448.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. &uindicta diuina. Is quidem qui secundùm patientiam boni operis, gloriam &honorem, &incorruptionem quaerentibus uitam aeternam. His autem qui ex contentione, &qui non acquiescunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira &indignatio, triEbulatio &angustia.) Sicut modo disposui, communiter legitur apud Latinos, eiusmodi uerborum textus sensum habet obscuriorem. Quo commentantium mentes fatigauit atque fatigat. Planius antem Graecaque aptius interpretabimur, si cum Athanasio scriptore Graeco, doctissimoque ita dicamus. His quidem secundum patientem perseuerantiam boni operis gloriam &honorem &c. His autem ex contentione non acquiescentibus ueritati, obsequentibus autem iniquitati &c. ὑπομονὴ graecum, patientiam perseuerantiamque significat. Patientiam quidem quatenus aliquis ab honesto quodam officio non separatur terrore malorum. Perseuerantiam uero, quatenus nullo taedio, uel mollicie reuocante ad finem usque perdurat. Quoniam igitur, ut placet Athanasio, Paulus hic utrunque intelligi seruarique uult, ideo patientem perseuerantiam ego traduxi. Sic etiam quid Paulus uelit, facilius intelligitur, scilicet Deum perseuerantibus inbono opere gloriam polliceri. Ex communi uerò traductionis forma factum est, ut quidam exposuerint. Quicunque Dei patientia bene utitur ad bonum opus &c. Sic autem exponere, est quasi uerbis Pauli uim inferre. Sed quam nam gloriam in bono opere perseuerantibus dabit Deus? claritatem, splendoremque mentis in hac uita quodammodo, in alia uerò plenissimè, adeo ut in corpus usque redundet. Quod &gloriosum corpus appellant. Hinc illud Esaiae: Implebit splendoribus animam tuam. Et Dauidis: Exultabunt sancti in gloria. Et Euangelij secundum Matthęum, fulgebunt iusti, sicuti Sol in regno patris eorum. At quem honorem? certum quiddam officij &prudentiae munus in coelo, occultum aliquem apud homines. Ideo Dauid: Nimis honorati sunt amici tui Deus. Incorruptionem uocum etiam impiorum corporibus Deus postremo sit con cessurus. Cur praecipuè pijs in praestantia pollicetur? Quoniam immortalitas in corporibus piorum cum honore erit &gloria, impiorum uero contrà, &quoniam beati aeterno firmoque bonorum statu fruentur. Miseri uerò habitum reuera immortalem experiri non potuerunt.