# Opera omnia 448.4-7

Ficino, Opera omnia, 448.4 to 448.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/448.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/448.4

Sed fortè uariarum perturbationum poenarumque semper mutabili quadam uicissitudine uexabuntur, adiunxit uerò Paulus, quaerentibus uitam aeternam, ut finem pietatis exprimeret. Perseuerantia enim in bonis operibus, uel ad finem usque perdurans, beatitudinem non reportat aeternam, nisi aeternae uitae, scilicet Dei diuinęque fruitionis gratia suscepta consummataque fuerit. His autem ex contentione.) In superioribus primo posuit merita, deinde praemia. Merita quidem ubi ait: His quidem secundum patientem perseuerantiam boni operis. Praemia uerò ubi subiunxit, gloria & quae sequuntur. Hic quoque primo culpas enarrat, deinde poenas adiungit, culpas quidem tres praecipuè. Prima quidem est superbia pertinaciter cum Deo contendens. Secunda uerò diffidentia diuinae ueritatis authoritati non acquiescens. Tertia est confidentia sui, indulgens iniquitati. Poenae uero quatuor describentur, scilicet indignatio, ira, tribulatio, angustia. In primis animaduerte, quanta ratione Paulus praemia illa ab ipso Deo tribui dicat. Haec uerò supplicia minimè, nam ubi dicitur indignatio &c. Intelligitur sint uel erunt, haec peccatoribus potius, quàm tribuantur à Deo. Sed ut redeamus hic ad primum insti tutum. Nónne senex aliquis uenerandus iure indignatur seruo, puero nolenti mandatum eius ullum exequi, nisi prius efflagitauerit omnes in singulis rationes, quas nec exquirere debeat, nec intelligere ualeat, praesertim si Domino ad honestiorem uitam uerbis & officijs exhortanti seruus contumax semper reluctari contendat, sceleribus se prorsus immergens. In homines ergo huic seruo similes Paulus hic inuehitur, qui erga Deum contra se habeant, atque superiores illi, qui tanquam humiles & sponte subiecti Deo in opere bono scilicet in praeceptis Dei opera ipsa seruandis patientia summa perseuerabant. Hi uerò inferiores contrà propter superbiam Deo quodammodo se aequantes, quasi Deum ipsum in similitudinem, id est, statuam picturamque honorauerint. Sed nunquid existimandum est doctissimos illius religionis antistites pro numinibus talia coluisse? Nequaquam. Imon tam absurdae adorationis ansas uulgò dedisse. Sed quemadmo dum in Commentarijs in Patonem, atque Plotinum, & in tertio de uita tractauimus. Item de his, quomodo Magi per inferiorem electionem compositionemque docuerint, homines ad se superiora quaedam cum inferioribus congruentia oportune deducere, alio loco oportunius disputandum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
