# Opera omnia 450.5-7

Ficino, Opera omnia, 450.5 to 450.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/450.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/450.5

Nempe Deus, quemadmodum in ipso lumine intellectus principia posuit speculationibus conducentia, sic & regulas actionibus, & officijs praesidentes, per quas quilibet mentis compos intelligere possit, modò diligenter examinauerit, quid in agendo, uel non agendo bonum, honestum, decorum, iustum. Quodue contra. Item Deum mundi Dominum, naturali quadam ad illum cognatione cognitum, consensuque omnium confirmatum, uerendum esse prae caeteris, & colendum, suum cuique tribuendum, honorem superioribus exhibendum. Quod tibi fieri nolis, alteri minimè faciendum, caeteraque gene ris eiusdem. Eiusmodi regulae quasi leges sunt inscriptae intellectui nostro iudici, per lumen ueridicum, infusum a luce uera, iudice mundi. Rationes quidem Platonicas, quibus haec in Theologia nostra probauimus in praesentia praetermittam. Quas autem Apostolus breuiter hic attingit, breuiter ego quoque perstringam. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, id est, re ipsa declarant naturaliter sibi notum certumque esse, quae sint opera officiaque legi naturali moralique consentanea, dum ipsi naturali quodam iudicio ista discernunt, & alia quidem probant tanquam iusta, alia uerò reprobant ut iniusta, quod quidem facere nullo modo possent, nisi notam intus haberent ipsius iustitiae formam, ad cuius normam singula referentes discernere iudicareque ualeant, quae „ iusta sint, quae iustiora, & contrà quae iniusta, & quae iniustiora censenda. Testimonium „ reddente illis conscientia ipsorum, & intra se inuicem cogitationibus accusantibus, aut „ etiam defendentibus in die, quando iudicauerit Deus occulta hominum secundum E„ uangelium in eum per lesum Christum.) Vbi Latini codices hic genitiuos casus habent, ideò ablatiuos posui, quia & usui Graeco, & sententiae Pauli magis consonant, & ita doctissimus Athanasius accipit. Legem moralem diuinitùs esse mentibus nostris impressam. Praeter argumentum, quod modò posuimus, testis est etiam conscientia uirtus quaedam animi uerax, animaduersoriaque ex illo lumine ueridico profluens. Quae quidem, ut uult Diuus Thomas Aquinas, est explicatio quaedam cognitionis habitae ad aliquid iudicandum, utrum bene uel male sit factum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
