# Opera omnia 452.5-7

Ficino, Opera omnia, 452.5 to 452.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/452.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/452.5

Quia doctrinam hanc non accepit ab homine, nec alios Euangelistas legere, uel audire compulsus est. Quoniam hic, sicut & loannes atque Matthaeus Christum habuit praeceptorem, sed illi quidem in terra loquentem, hic autem coelitùs reuelantem. Ex superioribus Pauli uerbis intelligere licet, quandoquidem animae nunc se quodammodo iudicant, atque damnant, multò magis in alia uita, ubi seipsas magis animaduertent, illas suo se iudicio damnaturas. Hinc confirmatur & illud, quod Dionysius Pauli discipulus scribens ad loannem Euangelistam, inquit: Animas impiorum in ipso iudicij tempore etiam nullo fugante, procul a diuini iudicis cultu pro uiribus figuratas. Id equidem arbitror terrifica quadam diuinae indignationis existimatione facturas. Quamobrem suo quodam impetu longius diuertentes à bono, in miseriam labuntur extremam. Fermè sicut oculi ophthalmia laborantes, lumen diurnum fugiunt, salutare quidem sanis, aegrotantibus uerò noxium, qua quidem fuga in malum ipsi suum, scilicet in tenebras sese mergunt. Huc tendit Platonis illud in libro de Scientia & Legibus: Iniqui sua quadam inclinatione loca suis meritis conuenientia petunt, sicut ignis quidem leuitate sursum fertur, terra uero deorsum. De praerogatiua Iudaeorum, & quomodo abutuntur ea.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
