# Opera omnia 453.5-2-8

Ficino, Opera omnia, 453.5 to 453.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/453.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/453.5-2

Eiusmodi uerò bona nonnunquam homines promerentur. Vbi autem isti conditionem eiusmodi minime seruauerunt, nec talia Deus promissa seruauit. Et interea nihilominus fidelis & uerax extitisse di cendus. Hoc autem quod dicitur, omnis homo mendax, ad hoc praecipuè uidetur adductum, ut ap pareat diuinam promissionem esse factam, atque completam, non propter aliquam mendacis homi nis dignitatem, sed propter misericordiam singularem, ut gratia etiam impartiatur indignis, appa reatque mera gratia haec existere. Deus quidem dicitur uerax propter essentiam immutabilem, certam intelligentiam, firma promissa. Contrarijs autem rationibus, homo mendax. Sicut scriptum est: Vt iustificeris in sermonibus tuis, & uincas cùm iudicaris. Propheta postquam di xit: Tibi soli peccaui, & malum coram te feci, euestigiò subdidit, Vt iustificeris in sermonibus tuis, &c. Continuanti quidem uerba Dauidis, sensum uerò minus consideranti, uideri poterit ita dicere, se uidelicet ad hunc finem peccauisse, ut Deus iustificetur in sermonibus suis, quod quidem foret absurdum. Haec itaque pars, ut iustificeris, &c. Continuanda est cum obsecrationibus illis, miserere, dele, laua, munda me, non solum quia iniquitatem meam ego cognosco, sed etiam multoque magis ad gloriam tuam. Quae quidem ex hoc etiam apparebit, si me pur gato, atque iustificato, tu in uenia concedenda, promissisque implendis iustificeris, &c. Itaque Deus iustus existimabitur, cùm quia promissa seruauerit, tum quia, etsi non digno, tamen non prorsus alieno tribuerit. Alienus autem à gratia Dauid non erit omnino, si Deus propter misericordiam suam ignouerit, se uerò ad ueniam comparat. Peccatum meum ego cognosco, delicti me assiduè poenitet, quia coram me est semper. Quòd graue sit pensito, quum tibi soli peccauerim, id est, tibi soli sit notum, quam sit graue, & peccauerim coram te, cuius nasciturus filius, & afflatio spiritus est in me. Denique subiungit: Causam ueniae ualidissimam, scilicet, Dei gloriam in hoc etiam consistentem, ut iustificetur in sermonibus suis. Promiserat enim Deus per Nathan Prophetam Dauidi, regnum eius in suo semine in aeternum confirmaturum. Quod secundo Legum libro legitur. Post haec autem Dauid adulterij homicidijque crimine se pror sus contaminauit. Propterea multis oriri suspitio poterat. Deum huic uelut indigno promissa minimè scruaturum. Ad haec Dauid ita respondet: Propter peccatum meum diuina iustitia non mutabitur, cuius est praecipuè implere promissa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
