# Opera omnia 454.1-4

Ficino, Opera omnia, 454.1 to 454.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/454.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/454.1

„ Non enim qui in manifestò ludaeus est, nec quę in manifesto in carne circuncisio. Ratio„ nes superiorum hic assignat.) Primò quidem rationem adducit, quare circuncisio, uel ludaismus sine legis obseruatione non prosit, obseruantia uerò legis absque circuncisione, uel ludaismo proficiat. Profectò circuncisus in corpore legis pręuaricator, uelut incircuncisus habetur, & ab ipso incircunciso legem colente damnatur. Non enim est uerus ludaeus, qui in manifesto est ludaeus, scilicet nomine tantum, atque stirpe. Quod & in sequentibus declarabitur, ubi dicetur Non enim omnes, qui ex circuncisione sunt Israël, hi sunt Israclitae, sed qui filij sunt promissionis, eadem ratione non est uera circuncisio illa, quae in carne manifesta est. Illa enim signaculum quoddam esse putatur. Quod quidem sic in Genesi declaratur: Circun cidetis carnem pręputij uestri, ut sit in signum foederis. Signum autem non iudicatur uerum, nisi & quod significatum est congruè consequatur. Propterea si quis ludaeus foederis sit transgres„ sor, non erit eius circuncisio uera. Quapropter tanquam incircuncisus habebitur. Sed qui „ in abscondito ludaeus est, & cordis circuncisio in spiritu, non litera.) Rationem hic assignat, quare incircuncisus legem seruans, tanquam circuncisus existimetur, atque sui comparatione iudicet, atque damnet circuncisionem duntaxat corpoream, scilicet quia uerè est ludaeus, qui ludaeus est in abscondito, id est, qui in affectu cordis habet mandata legis, quae ludaei ple runque solo nomine profitentur. Simili ratione circuncisio uera est, quae est cordis in spiritu, id est, per spiritum facta, per quem superfluae cogitationes ab animo praeciduntur. Item per spiritum, id est, spiritalem legis intelligentiam non literalem. Inquit ad Philippenses: „ Nos sumus circuncisio, qui spiritu Deo seruimus. Cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.) Superiorem hic rationem confirmare uidetur. Siquidem diuinum iudicium in omnibus humano iudicio praeferendum, ea uerò quae extrinsecus nobis apparent, siue Iudaismus, siue circuncisio sit ab hominibus, laudari solent: quae uerò in penentralibus mentis nostrae latent, diuino iudicio duntaxat probari possunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
