Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 454.9
Unproofread scanNot analysed yet
Extollit autem per haec eos Apostolus, non tam pro tempore post aduentum Christi, quam pro statu ante temporalem Christi natiuitatem. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.) Hęc dictio, primum, hoc in loco non proprie significat initium numerandi: non enim postea subdit, secundum atque tertium, sed significat principalem ante Christum praerogatiuam. Quia scilicet, Deus credidit illis, atque concessit, quasi iam amicis eloquia sua, id est, mysteria in Patriarchis &Lege, Prophetisque contenta. Quid enim si quidam illorum non crediderum? Nunquid incredulitas illorum Dei fidem euacuabit, absit.