# Opera omnia 454.9

Ficino, Opera omnia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/454.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/454.9

Extollit autem per haec eos Apostolus, non tam pro tempore post aduentum Christi, quam pro statu ante temporalem Christi natiuitatem. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.) Hęc dictio, primum, hoc in loco non proprie significat initium numerandi: non enim postea subdit, secundum atque tertium, sed significat principalem ante Christum praerogatiuam. Quia scilicet, Deus credidit illis, atque concessit, quasi iam amicis eloquia sua, id est, mysteria in Patriarchis & Lege, Prophetisque contenta. Quid enim si quidam illorum non crediderum? Nunquid incredulitas illorum Dei fidem euacuabit, absit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
