# Opera omnia 458.5-8

Ficino, Opera omnia, 458.5 to 458.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/458.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/458.5

) Nec Gentilis ex operibus legis naturalis, atque Mosaicae iustitiam aeterna salute dignam conse qui potest. Vtrique igitur ad gratiam euangelicam confugere compelluntur. Dixit autem coram illo: Quoniam obseruatio legis apud homines quidem existimatur, sufficiens ad „ salutem, apud Deum uerò nequaquam. Perlegem enim cognitio est peccati.) Lex e„ nim non ei leuat culpas & peccata, sed grauat.) Duobus uidelicet modis, quia per legem naturalem, atque scriptam, docemur quid agendum. quid uitandum, ut ignorantia nos excusare non possit. Item lex ad obseruantiam nos astringit. Hinc ergo quum nitimur in ueri tum, reuerentia legis posthabita, grauiore quadam damnatione peccamus. Opus est igi tur indulgentiore quadam authoris legum clementia, ope, gratia, ut nos uel per auxilium, uel ueniam, gratiamque à crimine culpisque redimat. Quae sit iustitia Dei, & quomodo non dependeat ab operibus legis, sed à gratia Dei per fidem in Christum, atque de redemptione. Cap. XXI. Vnc autem seorsum à lege iustitia Dei manifestata est, testificata à lege, & Prophetis. ) Iamdiu molitur Apostolus affirmare salutem absque fide Christi haberi, non posse. Hactenus quidem hoc per legis defectum ostendere uoluit: deinceps autem potissimum per Christianae fidei gratiaeque perfectionem idem nobis aperiet. Praete rea in superioribus enarrauit ludaeos Gentilesque ante Christi aduentum fermè aequales in culpa fuisse, deinceps autem aequales ad statum gratiae demonstrabit. Principiò iustitiam Dei di cit à lege minimè dependere. Iustitiam uerò Dei uocat eam praecipuè, quam Deus ipse requirit, tanquam saluti sufficientem, & qua credentes in filium pater ipse iustificat. Haec igitur Dei iustitia nunc, id est, in tempore gratiae manifestata est, cum per Christi doctrinam, tum per eius miracula, tum etiam per operis euidentiam. Siquidem compertum sit, multos esse diuinitus ut ita loquar, iustificatos. Atque hoc quidem seorsum à lege, id est, dum lex eiusmodi iusti tiam non efficeret, quemadmodum inquit ad Galatas: Qui in lege iustificamini, à gratia excidistis. Hinc & Esaias inquit: Prope est salus mea, ut ueniat & iustitia mea, ut reuele tur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
