# Opera omnia 459.1-4

Ficino, Opera omnia, 459.1 to 459.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/459.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/459.1

Et ne quis putet hanc iustitiam esse legi contrariam, ait, Testificata est per uaticinium, atque figuram. Hinc Christus apud loannem: Si crederetis Mosi, forsitan & mihi crederetis: de me enim ille scripsit. Quinetiam per effectum. Quia quum ipsa iustificare non posset, satis arguebat, aliunde quaerendam fore iustitiam. Prophetae autem testificati sunt, eam pronunciando. Propterea in Actis Apostolorum dicitur: Huic omnes Prophetae testimonium perhibent. Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, & super „ omnes, qui credunt in eum.) Iustitia quidem, quae satisfacit Deo, qua iustificatur apud. Deum anima, comparatur per ipsam fidem, Christo & Euangelio praestitam. Perfidem, inquam, uiuam, id est, charitatem formatam, & operantem. Quae quidem fides praeparat nos ad gratiam. Gratia uerò iustificamur. In omnes inquit. Quoniam iustificatio eiusmo diaeque competere potest omnibus. Inquit, & super omnes. Quoniam omnium merita, & uires excedit. Qui credunt in eum, scilicet esse Dei filium. Antea quidem uenturum, postea uerò uenisse. Non enim est distinctio, omnes enim peccauerunt, & priuantur „ gloria Dei) Hoc per Esaiam confirmari uidetur, omnes nos, sicut oues errauimus. In „ quit non esse distinctionem inter ludaeum atque Gentilem. Quoniam neuter per suam legem duntaxat ducitur ad salutem, & utrique adeò peccauerunt, ut priuati sint facultate ad Dei gloriam. Vtrique igitur aequè indigent gratia Dei. Atque ad hanc gratiam per fidem sunt pariter praeparandi. Per quam sane gratiam aequè iustificandi putantur. Ideò sequitur: lustificati gratis, gratia ipsius pro redemptione, quae in Christo lesu. Quo „ niam nec suis legibus, nec meritis, sed sola fide gratiaque Dei iustitiam sunt adepti. Sed antequam ulterius prosequamur, admonendi estis, non esse legendum ut Latini codices habent, egent gloria Dei. Id enim neque cum Graecis conuenit uerbis, nec modum dicendi seruat, usui consentaneum. Non enim propriè loquimur, egent gloria, sed egent gratia, & priuantur gloria, siue carent. Sic Athanasius quoque legit: Nam ob hoc ipsum quod omnes peccauerunt, similiter gloria carent, & gratia pariter egent ad gloriam consequendam: sed ad institutum proximum redeamus. Neque rursus legendum est, per gratiam ipsius, quemadmodum Latini codices habent, sed ueritate Graeca, ut supra dicebam, gratia ipsius. Alioquin ridiculus est contextus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
