# Opera omnia 46.5-6

Ficino, Opera omnia, 46.5 to 46.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/46.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/46.5

De Paulo autem quid dicam, qui ab lerusalem usque ad Illyricum repleuit Euangelio Christi & ad ultimam sub Nerone martyrium duxit. Haec origenes. Thaddeus quoque unus ex septuagesimis Christi di scipulis, ultra Euphratem profectus, & in Edissena urbe praedicans Euangelium, totum regnum regis Abagari conuertit ad Christum, ipsumque Abagarum à morbo quodam incurabili mirabiliter liberauit. Sic enim fore Christus per Epistolam Abagaro ante promiserat, cùm ab ipso per Epistolam rogatus fuisset, ut ad eum curandum proficisceretur. Eusenius haec in publicis historijs Edissenae ciuitatis, in qua regnauerat Abagarus, Syrorum lingua scripta legit, in Graecamque traduxit. Solutiones dubitationum circa Prophetas. cap. XXVIII. Xponenda sunt ad praesens quaedam Prophetarum uerba, quae non satis intelle cta occasionem pertinacibus, hebetibusque ludaeis praebent, ui lesum fuisse Messiam, id est, Christum uerum, nequaquam confiteantur. Esaias: Erit in nouissimis diebus, id est, ultimis Prophetarum temporibus, & n fine regni, sacerdotijque ludaici. Non enim in nouissimis dieb. mundi, ut quidam somniant, Christum primo uult esse uenturum, alioquin fermè inutilis, uel saltem ad breue utilis foret eius instructio, sed in nouissimis diebus Prophetarum, sacerdotij, regnique Iudaici. Tria haec sub lesu Nazareno cessauerunt, & sequitur: Mons domus Domini in uertice montium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
