# Opera omnia 460.4-6

Ficino, Opera omnia, 460.4 to 460.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/460.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/460.4

Deus, ut omnes complecteretur, infinitamque possit culpam diluere. Homo, ut pati pro culpa posset, atque ut pateretur homo, quemadmodum pecccauerat homo. Sic & illius hominis poena meritumque uim aliquam habuit infinitam, in quantum reuerà Deo iunctus fuerat infinito. Infinito autem quodammodo supplicio meritoque opus fuerat ad infinitam culpam penitus diluendam. Proinde Doctores ludaeorum consentiunt, diuinam prouidentiam, mala imminentia populo sce lerato conuenienter, ac saepe purgare per supplicium unius iusti, pro omnibus libenter satisfacturi, sicut per incisionem unius uenae saepe curantur omnia membra. Item conueniunt per culpam Adae humanam speciem infectam fuisse. Atque hanc contagionem nondum fuisse purgatam, sed tempore Messiae purgandum, quomodocunque purgetur. Nos autem ex eorum principio concludimus, purgationem eiusmodi fieri per passionem Messiae. Sicut enim pro pluribus satisfacturus gradatim debet esse iustior, ita pro omnibus iustissimus. Talis uerò solus est Messias. Quomodo autem oportuit ad animos expiandos Messiam esse sacerdotem, atque hostiam probat Paulus ad Hebraeos. Non per merita legalium operum, sed per Christianam fidem iustus saluusque efficitur Gentilis pariter ut Iudaeus. Cap. XXII. BI est igitur gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? operum? Non. Sed per legem fidei.) lamdiu Apostolus incoepit iactantiam reprimere ludaeorum, quatenus sola lege uel maximè gloriabantur, confidebantque se Gentilibus ad consequendam salutem esse admodum potiores. Quum ergo Paulus iam pridem probauerit ludaeos in culpa Gentilibus aequales existere, innueritque Gentiles in suscipienda gratia aequales esse ludaeis. Hic itaque prosequitur inanem ludaeorum gloriam repressurus. Ausculta ludaee, si aequè peccatis es obnoxius ut Gentilis rursus, quando iustficatur pariter atque tu per euangelicam fidem, atque gratiam. Vbi est igitur gloriatio tua? qua scilicet in lege adeò gloriaris, ut existimes operum eiusmodi meritis re solùm uel potissimùm ad iustitiam peruenisse? Exclusa est uidelicet & explosa. Quoniam uerò altera quidem lex per alteram excludenda, uel declaranda, uel emendanda uidetur, interrogat per quam praecipuè legem eius iactantia cohibita sit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
