Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 460.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vna quidem lex esse dicitur regula operum, scilicet Mosaica: quae quidem non tam in extirpandis perturbationibus, animíque in actionibus exterioribus disponendis uersari uidetur. Altera uerò lex fidei nominatur, id est, Euangelica, quę non solùm actiones externas castigat, atque disponit, sed etiam omnes animi motus moderatur ad unguem, &perturbationes extirpat. Per hanc sanè legem sublata est gloriatio ludaeorum. Quippe quum huius munere Gentilis quilibet non minus, quam ludaei diuinam iustitiam, &gratiam consequan tur. Arbitramur enim iustificari hominem per fidem, sine operibus legis.