Latin
461.5 to 461.6
Ficino, Opera omnia 461.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis enim mortalis eum diuino mandato spectet circuncidentem, aliaque legitima extrinsecus opera peragentem, comprobabit ipsum iam dignum iustitiae gloria iudicandum, atque hoc quidem iudicium est humanum externa uidelicet circunspectans. Quandoquidem inspicere non ualeat intima. Atque ita Abraham gloriam apud homines promerebitur. Non tamen eadem hac ratione gloriam apud Deum inspicientem uidelicet intima, ac propter fidem finisque intentionem potius, quam propter externos motus iustificantem. Qui sane &mentiuntur, falluntque plerunque ludicem his intentum, &si quando legitimi sunt, ut in Abraham, non tamen propter eos, sed per fidem intentionemque intimam Deus iustitiae gloria dignum censet Abraliam, &quemlibet similiter operantem. Iustitia quidem humana bonum humanum spectans externorum operum consuetudine communiter comparatur. Iustitia uerò diuina, scilicet in primis accepta Deo, diuinum extremumque bonum optans, non tantam habet cum actionibus externis proportionem, ut ex illis comparari queat, sed fide per charitatem in Deum ere cta diuinaque gratia prouenit, ut meritò dictum sit, externa quidem gratia apud homines, ijdem uerò intentionemque intimam apud Deum gloriam reportare. Quamobrem subdit Apostolus: Si enim Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.