# Opera omnia 461

Ficino, Opera omnia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/461

) Fides profe„ ctò uiua, & per charitatem operans, exhibita Christo, iustitiam praestat perfectam cuilibet ita credenti, etiam si in legis operibus non fuerit conuersatus. Necessarium tamen est, ita credentem deinde legitima operati, nec fides sine operibus mortua iudicetur. An „ ludaeorum tantum Deus est? Nónne & Gentium? Imo & Gentium?) Deus conditor uniuersi, non solùm ludaeis, sed etiam Gentibus ubique prouidet. Itaque non ludaeis tantùm, sed Gentibus quoque modum adhibuit ad salutem, ut sicut ludaeus sub praeceptis Mosaicis educatus aditum habet ad gratiam, ita Gentilis sub lege naturali nutritus, & doctus,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
