# Opera omnia 462.5-8

Ficino, Opera omnia, 462.5 to 462.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/462.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/462.5

) Exponit & confirmat Apostolus illud, credidit Abra ham Deo, & reputatum est illi ad iustitiam. Quum enim Abraham nihil adhuc exterius operatus perfectè Deo crediderit, atque ob hanc ipsam fidem iustus à Deo sit iudicatus, gratis à Deo iustitiam accepisse uidetur. Similiter & alij multi, quum operandi tempus oc casionemque, uel facultatem nondum habuerint, ob solam fidem affectumque in Deum, iu stitia donati sunt, perinde ac si iustitiae opera peregissent. Quod enim reputatum dicitur, intelligitur gratis datum alicui, nondum reuerà merenti. Haec in sequentibus confirmantur, ubi dicitur, corde creditur ad iustitiam. Qui autem opera multa denique iustitiae con sentanea, & adhibitum iustitiae conducentia iam exercuit, si uerò iustus habetur à Deo, non solo quidem munere, sed etiam suo quodam officio mercedem huiusmodi, id est, iustitiam est adeptus. Haec autem huiusmodi ratione nituntur: Quod alicui tanquam merces operanti traditur, non propriem ratione gratiae datur, sed debiti alicuius conditione rependitur. Iustitia uerò perfecta, de qua hic est sermo, gratiae largitate concedetur. Itaque non per opera legis acquiritur. Proinde quod inquit, qui iustificat impium auget argumentum. Nam si Deus aliquando hominem nondum credentem ad fidem uocat, perque fidem gra tiamque ad iustitiam salutemque perducit, multò magis animum iam quodammodo pium atque credentem iustum efficit, & beatum. Praeterea quod inquit, secundum debitum, non ita debes accipere, ut opera temporalia digna sint uel aeterna beatitudine, uel perfecta com probatione iustitiae. Hoc damnat Paulus, ubi dicit ad Romanos: Passiones huius temporis non sunt condignae ad futuram gloriam. Atque ad Titum, non secundum opera iustitiae, quae fecimus nos. Opera enim nostra per formam naturamque suam, neque iustitiam perfectam, neque beatitudinem promerentur. Secundum uerò diuinum influxum, quo mirabiliter incitantur, atque ducuntur, promereri uidentur. Ipsa profectò fides manifeste non ista meretur, diuina gratia fulciatur. Quod denique subdidit. Secundùm propositum gratiae Dei.) Significat Deum „ largitate suaspraedestinauisse iustitiam, & salutem reuerà credentibus impartiri. Sicut & Dauid dicit, Beatitudinem hominis cui Deus acceptam fert iustitiam sine operibus.) Latini codices accepto habent, mendosum est, nec ullum habet sensum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
