Latin
463.1 to 463.4
Ficino, Opera omnia 463.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uerò dicitur, cùm Deus acceptam fert iustitiam, Latinus loquendi modus est, atque eiusmodi significationem habet, Deus habet iustitiam pro accepta ab illo, uidelicet homine, qui nondum opera legis exercuit. Sed quomodo habet acceptam? Quoniam ille etsi non fert ad Deum opera legis, fidem tamen iam habet. Quam scilicet fidem, uel ipse homo Deo in primis obtulit, postmodum augenti uel Deus largitate sua fidem principio praestitit, dum ad hanc hominem miraculosa quadam opera compulit. Propterea iustum eum fecit, &reputauit, quasi gratis, qui nondum opera foris ad iustitiam conducentia perpetrauit. Imo &nonnunquam opera contraria fecit. Quod quidem Propheta declarat, ubi sequitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, &quorum tecta sunt peccata. Bea „tus uir, cui non imputabit Dominus peccatum.) Ex his planè conspicitur, hominem „saepe peccatis onustum ad fidem à Deo mirabiliter prouocari, atque ita pro iusto haberi, gratisque fide iustitiaque donatum ad beatitudinem praeparari. Enimuero foelix ac supra modum dilectus Deo, beneque fortunatus iudicatur à Dauide, qui sine operibus, id est, officijs praecedentibus, sine labore, gratis munus perpetuum reportauit. Vbi dicit iniquitates, delicta significat per malitiam perpetrata. Vbi uerò peccata, per infirmitatem com missa declarat. Vbi denique peceatum commune cunctis &originale uult intelligi. Pec cata rursus tecta dicuntur diuino conspectui. Quae Deus non aspicit ad hoc, ut puniat. Similiter non imputat peccatum, scilicet ad uindictam. Eiusmodi uerò gratia praedestinatione quadam paucis concessa traditur. Quemadmodum Paulo similibusque diuinitùs compulsis ad bonum. Remissio uerò peccatorum iam credenti concessa, uel nondum operanti pluribus contigisse uidetur. Beatitudo ergo haec in circuncisionem tan „tum peruenit, an etiam in Gentilitatem. Dicimus enim quod reputata est fides Abrahę „ad iustitiam. Quomodo ergo reputata est? In circuncisione, an ante circuncisionem? „Non in circuncisione, sed ante.) Quaeritur de eiusmodi gratia, quae uocatur iustitia si. „dei, per quam gratis remittuntur peccata, quae nonnunquam per solam fidem nullis meritis operum praecedentibus credentem, reputat redditque iustum, &nonnunquam etiam malè hactenus operatum uocat, atque iustificat. Quaeritur, inquam, num circuncisis duntaxat conueniat, an etiam non circuncisis aequaliter concedatur? Respondetur, &aequaliter. Siquidem nondum circuncisus fuerat Abrabam, quando fides ipsa sine operibus praecedentibus reputata est illi ad iustitiam.