# Opera omnia 463.5-7

Ficino, Opera omnia, 463.5 to 463.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/463.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/463.5

Ante Ismaelis natiuitatem, circuncisio uerò facta est, Ismaele propè iam adulto. Circuncisio non est iustitiae causa, sed signum iustitiae, quae est per fidem. Item promißio facta fuit Abrahae, non propter legis opera, sed propter fidem. Cap. XXIIII. CT signum accepit circuncisionis, signaculum iustitiae sidei, quae est in non circun„ ciso, ut sit pater omnium credentium sine circuncisione, ut reputetur & illis cre „ dulitas ad iustitiam, atque sit pater circuncisionis, non his tantum, qui sunt ex circun „ cisione, sed his etiam, qui sectantur uestigia fidei, quę est in patre nostro Abraham „ ante circuncisionem. ) Postquam disputatum est ad beatitudinem illam, quae in pecca „ torum remissione consistit, non solùm circuncisis, sed etiam non circuncisis aequè congrue re, idque exemplo Abrahae probatum, qui ante circuncisionem per fidem ipsam ab ipso Deo iustitiam & eiusmodi beatitudinem est consequutus, reliquum erat, quid sibi uelit circuncisionis officium patefacere, ne fortè frustrà uideatur inducta, quandoquidem ipsa non iustitiae causa. Inquit ergo Paulus, eam tanquam signum atque signaculum esse diuinitùs institutum. Signum quidem futuri, id est, spiritalis circuncisionis efficiendae per Christum. Signaculum uerò, siue sigillum ipsius iustitiae, quam Abraham per fidem est adeptus. Est autem signaculum eiusmodi affectionis Abrahę praecipuem duobus modis. Quan tum scilicet ad hoc ipsum quod credidit, & quantum ad crudelitatis effectum. Credidit enim promissioni de progenie propaganda. Vt conuenienter sigillum in membro propagationis acceperit. Et ipsa fides culpam amouet, quemadmodum circuncisio superfluam pelliculam in membro libidinis aufert. Quòd autem circuncisio non tanquam substantia quaedam, sed quasi signum, uel signaculum introducta fuerit, declarat in Genesi Moses. Circuncidetis carnem praeputij uestri, ut sit in signum foederis inter me & uos.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
