# Opera omnia 464.1-4

Ficino, Opera omnia, 464.1 to 464.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/464.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/464.1

Per hanc enim Dei populus ab alieno discernitur, significaturque libidinum amputatio, quae animos à Deo separant. Qui tandem per circuncisionem spiritalem corporeis affectibus extirpa tis, atque ita foedere apud Deum instaurato, cum Deo reconciliari dicuntur. Mysterium eiusmodi tetigit Hieremias: Circuncidimini Domino, & auferte praeputia cordium uestrorum. Deinde ubi ait, ut sit pater, &c. id profectò uult intelligi. Quum Abraham ante circuncisionem per ipsam fidem iam iustus à Deo sit iudicatus. Diu uerò postea circuncisus, sequitur ut sit pater non solùm circuncisorum, sed etiam omnium, sine circuncisione credentium. Quòd autem in textu dicitur, sine circunsione pariter duo significa re potest. Tumque Abraham per id quod habuit ante circuncisionem, scilicet per fidem sit pater omnium aequè credentium, ut reputetur & illis ad iustitiam scilicet, quod credunt, sicut & Abrahae fuerat reputatum. Tum etiam quòd sit pater eorum, qui sine circuncisione credunt. Quemadmodum & ille absque circuncisione crediderat, & sit pater circuncisionis, id est, circuncisorum, qui ex eo originem ducunt, circuncisionemque acceperunt. Hinc illud apud loannem, Pater noster Abraham est. Hactenus communiter expositio est. Propria uero magis est eiusmodi, scilicet ut sit pater authorque fidei, atque cir cuncisionis: fidei, inquam, credentibus omnibus, etiam non circuncisis. Quoniam fides ante circuncisionem, & deinceps absque circuncisione ad iustitiam sufficit, & salutem. Cir cuncisionis iterum acceptae communiter, siue corpora siue spiritalis, corporeae quidam palam ludaeis. Spiritalis autem non ludaeis tantùm, sed etiam Gentibus, per imitationem uidelicet quatenus congruè sectantur uestigia fidei, quae fuit in patre Abraham, antequam diuino iussu circuncideretur: id est, ea certitudine, charitate, opera credunt, qua & ille crediderat. Quae quidem fides ita his, sicut & illi, est ad iustitiam & salutem, absque circun cisione sufficiens. Quaerunt nonnulli, utrum circuncisio ad diluendam originalis peccati culpam conferat. Qui sequuntur Bedam, sic per circuncisionem in ueteri testamento remissam fuisse originalem culpam putant, sicut per baptismum in nouo remittitur. Id tamen Thomas noster Aquinas ita moderari uidetur, ut circuncisio ex ipso simpliciter opere neque gratiam conferat, nec uim habeat, uel ad auferendam culpam, uel ad iusii tiam afferendam. Ac nisi iustitiam afferat, auferre nequit culpam. Quoniam sine aduentu luminis tenebrae non expellantur. Non esse autem eiusmodi in circuncisione uirtutem, quia in ea non sit ipsa gratia, sine qua non potest esse iustitia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
