# Opera omnia 464.5-7

Ficino, Opera omnia, 464.5 to 464.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/464.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/464.5

Hinc Augustinus ex mente Pauli sic argumentatur ad Galatas: Si iustitia est per legem, ergo Christus mortuus est gratis, id est, sine causa. Similiter & nobis argumentari licet: Si ex circuncisione iustificans gratia proficiscitur, Christus gratis mortuus est. Quod quidem dictu nephas. Nempe remissio peccati nunquam sine gratia prouenit. Quod quidem ita Paulus in sequentibus aperit: lustificati igitur gratia ipsius, &c. Meritò itaque Paulus in circuncisione fermè nihil posuit, nisi signum, atque signaculum. Non ergo per ipsam circuncidendi operam, sed per fidem Christi, cuius circuncisio signum erat, auferebatur originale peccatum, auxiliumque gratiae ad rectè agendum auferebatur. Quatenus igitur circuncisio futuri signum erat, merito mutata censetur. Non enim signum idem praesenti conuenit, & praeterito, & futuro. Ideoque baptismus est praesentis gratiae signum. Quapropterampliorem effectum gratiae continet. Quanto enim agens propinquius praesentiusque est, tantò efficacius operatur. Proinde circa promissionem Abrahae factam, fides quidem promissione prior extitit: circuncisio uerò longè posterior. Item circuncisio fidei signum dicitur, & imago, fides autem exemplar & substantia uiuens. Ex quo planè concluditur, ipsam promissionis causam extitisse, non circuncisionem quidem, uel aliquod huiusmo di legis opus, sed ipsam fidem gratia fultam, & charitate uiuentem. Quapropter ita sub„ dit Apostolus: Non enim per legem promissio Abrahę, aut semini eius, ut haeres esset „ mundi, sed periustitiam fidei. Si enim qui ex lege haeredes sunt, exinanita est fides. Abolita est promissio. Lex enim iram operatur. Vbi enim non est lex, nec praeuar catio.) „ Deinceps ex ipsa promissionis forma, confirmat incoeptam circuncisionem, uidelicet & quodlibet externum opus legali obseruantiae simile, perfectam lustitiam non afferre. In Genesi quidem scribitur, promissum fuisse diuinitus Abrahae, quod in semine suo benedicentur omnes Gentes terrae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
