Latin
465.1 to 465.4
Ficino, Opera omnia 465.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In semine autem suo intelligendum est excellenter in Christo. Hinc ad Galatas inquit Apostolus: Abrahae dicti sunt promissiones &semini eius, non dicit in seminibus quasi in multis, sed in uno, scilicet Christo, quem &haeredem mundi uocat Paulus, id est, omnium Gentium, quod quidem in promissione patet. Et Dauid ita praesagit: Postula à me, &dabo tibi Gentes haereditatem tuam. Quodammodo etiam promissio implenda fuit in semine Abrahae per imitationem ita cognominato. In his uidelicet qui per gratiam Christi semen Abrahae spiritualiter appel lantur. Propterea Paulus in sequentibus inquit: Qui filij sunt promissionis, existimantur in semine, qui etiam per Christum sunt haeredes mundi. Proinde in hac promissione unum quidem negat, alterum uerò asserit. Negat, inquam, promissionem factam fuisse per legem, asserit autem per iustitiam fidei fuisse factam. Merito non per ipsam legem, quia nondum data lex erat, neque per ipsam legis obseruantiam quandoque futuram, quia non ea conditione promissum est, ut obseruetur lex futura, uel externum aliquid legi simile, sed simpliciter propter ipsam fidem. Quod &promissionis uerba declarant. Itaque non talis est facta promissio, ut duntaxat sit implenda per legem. Hinc Paulus ad Hebraeos: Nihil ad perfectum lex adducit. Affirmat autem promissionem per iustitiam fidei fuisse factam, &per eandem implendam denique fore, ut uidelicet finis cum principio congruat. Quoniam, ut dicitur ad Hebraeos, Sancti per fidem uicerunt regna. Atque rursus idem ita confirmat. Primo quidem non implendam fuisse promissionem per legem, postea uerò per iustitiam fidei perficiendam esse monstrabit. Corficitur autem ratio deducens ad impossibile fermè hunc in modum: Si promissio Abrahae facta per legem implenda foret, sequeretur è uestigio ut fides Abrahae promissioni credentis foret inanis, quia promissio haec aboleretur. Cùm autem eiusmodi consequens futurum sit absurdum, nimirum &antecedens falsum esse conuincitur. Quis enim dixerit, Deum uel non manere promissis, uel aliquem ei credentem fallere.