# Opera omnia 466.1-4

Ficino, Opera omnia, 466.1 to 466.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/466.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/466.1

Cap. XXV. atque gratiam. Vdaeo ex fide, ut secundùm gratiam, ad hoc ipsum ut firma sit promissio omni semini. Non ei quod ex lege est solum, sed etiam ei quod ex fide existit Abrahae, qui pater est omnium nostrum, sicut scriptum est: Quia patrem multarum Gentium "A posui te coram Deo, cui credidisti, qui uiuificat mortuos, & uocat ea, quae non sunt " tanquam ea quae sunt. Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater muitarum Gen "tium, sicut dictum est ei: sic erit semen tuum, sicut stellae coeli & arena maris. ) Postquam ostendit promissionem Abrahae seminique eius à Deo propositam, non esse per legem implendam, consequenter ostendit implendam esse per fidem. Id uerò ex supposita quadam disiunctione concluditur hunc in modum: Promissio haec, uel per legem, uel per fidem perficienda uidetur, non per legem quidem, alioquin uacillaret atque euanesceret. Ergo per fidem, scilicet, promissionem consequimur, ut ita mundi simus haeredes. Id loannes in epistola ita confirmat: Haec est uictoria quae uincit mundum, fides nostra. Contrarium uerò ad superius fundamentum probationis in praesentia iacit. Nempe ut in superioribus dixerat, superius quidem fundamentum extitit. Si iustitia promissaque haereditas legis uirtute foret, fides promissioque euanesceret. Nunc uerò fundamentum est eiusmodi, si existit ex fide, id est, si fundatur in fide, per eamque procedit, perstat firma promissio, uidelicet propter gratiae diuinae uirtutem nobis iustitiam afferentem, ut autem gradibus suis probatio ista procedat, ut Graeci codices habent, uerba Pauli disponenda constitui, ut sit sensus eiusmodi, ex fide existit promissio, ut secundùm gratiam praecipue ad nos accedat. Atque ut propterea perstet firma promissio. Firma, inquam, & ipsa quidem in se semper, & omni semini Abrahae aequè praestanda. Profecto si quod promissum fuit, denique legalibus nostris officijs tribuatur, uideri nimirum poterit meritis humanis potius, quam diuina gratia & largitate tributum. Hoc autem & opinionem diuinae clementiae, & beneficentiae minuit, humanam autem auget arrogantiam. Sin autem per ipsam fidem affectionemque mentis intimam ad nos procedat, id proculdubio totum diuinae gratiae tribuetur. Quod quidem ad mirificam diuinae bonitatis, & potentiae gloriam summopere conferre uidetur. Quod autem est eiusmodi potius admittendum. Proinde si promissa haereditas consistat in obseruantia legis, & a futuro, & ab actionibus nostris admodum instabilibus dependebit, ideoque penitus uacillabit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
