Latin
466.5 to 466.7
Ficino, Opera omnia 466.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem in gratia diuina stabili fecerit fundamentum, stabiliter &ipsa consistet. Accedit ad haec quod eiusmodi legis obseruatio tantum attinuit ad ludaeos. Promissio uerò manifestem cunctis Gentibus est effecta. Vt igitur &in cunctis habeat firmitatem, non ex lege pau cis obseruata, sed ex fide potius uniuersis aequè communi processura uidetur. Quod ergo dixit, omni semini, semen tetigit Abrahae geminum, &corporeum, inquam, id est, &iu daicum, &spiritale pariter, id est, genus hominum uniuersum, sicut credidit Abraham, crediturum. Semen eiusmodi tangit Euangelium illud: Potens est Deus de his lapidibus suscitare semen Abrahae, id est, de Gentibus imitatores Abrahae, &quasi filios adoptiuos efficere. Post haec ubi dicit, qui pater est omnium nostrûm. Confirmat quod modo posuerat, scilicet, quòd semen Abrahae sit non solum ludaicus populus sectator legis, sed &Gens quaelibet ritu Abrahę simpliciter credens. Pater enim omnium nostrum, id est, credentium quorumlibet, siue ludaeorum siue Gentilium. Idem hac Genesis authoritate confirmat: Patrem multarum Gentium posui te. Hinc illud in Ecclesiastico simile: Abraham magnus pater multitudinis Gentium eoram Deo cui credidisti. Additum est ad exprimendum, quod nobis futurum est extare diuinae prouidentiae praesens, &in con spectu quasi iam positum. Abraham quoque tàm perfectè credidit Deo futura praenuntiata, ut quasi praesentia &iam facta perspiceret. Qui uiuificat mortuos, scilicet ludaeos praeuaricationis ingratitudinisque criminibus quali mortuos. Et uocat ea quae non sunt, Id est, prouocat ad gratiam &salutem etiam Gentes, quae hactenus in conspectu Dei quasi non erant, si conferantur ad priuilegia ludaeorum.