# Opera omnia 466.5-7

Ficino, Opera omnia, 466.5 to 466.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/466.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/466.5

Sin autem in gratia diuina stabili fecerit fundamentum, stabiliter & ipsa consistet. Accedit ad haec quod eiusmodi legis obseruatio tantum attinuit ad ludaeos. Promissio uerò manifestem cunctis Gentibus est effecta. Vt igitur & in cunctis habeat firmitatem, non ex lege pau cis obseruata, sed ex fide potius uniuersis aequè communi processura uidetur. Quod ergo dixit, omni semini, semen tetigit Abrahae geminum, & corporeum, inquam, id est, & iu daicum, & spiritale pariter, id est, genus hominum uniuersum, sicut credidit Abraham, crediturum. Semen eiusmodi tangit Euangelium illud: Potens est Deus de his lapidibus suscitare semen Abrahae, id est, de Gentibus imitatores Abrahae, & quasi filios adoptiuos efficere. Post haec ubi dicit, qui pater est omnium nostrûm. Confirmat quod modo posuerat, scilicet, quòd semen Abrahae sit non solum ludaicus populus sectator legis, sed & Gens quaelibet ritu Abrahę simpliciter credens. Pater enim omnium nostrum, id est, credentium quorumlibet, siue ludaeorum siue Gentilium. Idem hac Genesis authoritate confirmat: Patrem multarum Gentium posui te. Hinc illud in Ecclesiastico simile: Abraham magnus pater multitudinis Gentium eoram Deo cui credidisti. Additum est ad exprimendum, quod nobis futurum est extare diuinae prouidentiae praesens, & in con spectu quasi iam positum. Abraham quoque tàm perfectè credidit Deo futura praenuntiata, ut quasi praesentia & iam facta perspiceret. Qui uiuificat mortuos, scilicet ludaeos praeuaricationis ingratitudinisque criminibus quali mortuos. Et uocat ea quae non sunt, Id est, prouocat ad gratiam & salutem etiam Gentes, quae hactenus in conspectu Dei quasi non erant, si conferantur ad priuilegia ludaeorum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
