# Opera omnia 467.1-4

Ficino, Opera omnia, 467.1 to 467.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/467.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/467.1

Tanquam ea quae sunt, id est, pariter ut ludaeos, qui adoptiui & electi iam erant. Hinc illud in sequentibus: Vocabo non plebem meam, plebem meam &c. Itaque per uocationem eiusmodi promissio Abra hae pertinet & ad Gentiles. Aptissimè uerò cum litera congruit, ut dicatur Deus uiuificare mortuos, id est, Abraham atque Saram steriles senioque confectos ad propaginem suscitare. Atque etiam futuram inde progeniem nondum existentem eligere & praedestinare, quasi iam existentem. Quo quidem sensu loquitur Apostolus ad Ephesios: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Item in sequentibus, non ex operibus, sed ex uo luntate dictum quòd maior seruiet minori. Commendaturus autem Abrahae fidem addidit: qui contra spem in spem credidit, scilicet, contra spem uirtutemque naturalem, qui steriles senioque confecti erant Abraham atque Sara, ille enim nonagesimum nonumque, illa uerò nonagesimum iam annum impleuerat atque sterilis, ut narratur in Genesi. Credidit tamen promittenti Deo progeniem. Ideo in spem à Deo porrectam credidit, in uita natura. Spes autem diuina est eiusmodi. Patrem multarum Gentium posui te. Item, Sic erit semen tuum, sicut stellae coeli & arena maris.) Quibus in uerbis successionem Abrahae, siue per naturam, siue per imitationem ad omne genus hominum pertinere decernit. Per comparationem ad stellas excellentiam diuinitatemque multorum futuram in hac successione declarat, per arenam maris multitudinem prorsus innumerabilem. Quoniam uerò spes non solum uehementes atque uelox, sed etiam firma fuit, addidit. Et non infirmatus est in fide, nec considerauit corpus suum emortuum, cum ferè „ centum esset annorum, & emortuam matricem Sarae. In promissione etiam Dei non hae„ sitauit diffidentia, sed corroboratus est fide, dans gloriam Deo, plenissimè sciens, quòd „ quaecunque promisit Deus, potens est & facere. Ideo reputatum est illi ad iustitiam.) Firma profectò fides fuit, quae propter impedimenta naturalia, minimè diffidebat. In anno quidem centesimo natus ei Isaac in Genesi traditur, ante uero ferè anno promissus. Quod autem post obitum Sarae genuit filios ex Cetura ad eandem quoque uirtutem Abrahae diuinitus restitutam attinere censetur. Cetura quidem iuuenis erat, Sara uero sterilis & decrepita, & Abraham iam naturaliter impotens. Eiusmodi facilitatem firmitatemque in diuinis recipiendis Pythagoras ualde probabat, sententiamque leni frequenter habebat in ore, credere oportet omnia, quoniam nihil est incredibile, omnia Deo facilia sunt, nihil impossibile Deo. Plato quinetiam in Phaedro legibus hominem in diuinis incredulum detestatur. Sed cum Paulus dixisset, non infirmatus est, uel non uacillauit in fide, cur nam addidit: In promissione etiam Dei non haesitauit diffidentia?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
