# Opera omnia 467.5-7

Ficino, Opera omnia, 467.5 to 467.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/467.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/467.5

Quia ui delicet, sicut credidit Deo progeniem promittenti, ita fidem adhibuit facilem excellentiam exaltationemque futuri generis portendenti. Postquam enim praedixit Deus: Patrem multarum Gentium posui te &c. Subdidit: Possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, & benedicentur in semine tuo omnes Gentes terrae. Comparatio quoque ad stellas, ut dixi, significat excellentiam. Praeterea dicens, non haesitauit diffidentia, carpit diffidentiam Zachariae, qui in promissione diuinae titubauisse narratur, atque ob hanc diffidentiam uisu ad tempus orbatus. Quod autem Abraham sic exclamauit, putas ne centenario nascetur puer? Non dubitantis uox eiusmodi fuit, sed admirantis rem insolitam, ac pariter exultantis. Affectu forte simili ad Gabrielis uocem Maria uirgo clamauit: Quomodo fiet istud? quia uirum non cognosco. Quasi dicat, istud quidem futurum certo scio, sed modum ipse planius exprime, quandoquidem non est modus humanus, sed profectò diuinus. Cum igitur Abraham motu quasi proprio non uacillauerit, quod quidem exprimitur ubi dicitur: Contra spem in spem credidit. Item, & non infirmatus est fide. Rursus, non haesitauit diffidentia, merito subiunctum est, sed corroboratus est fide, id est, diuinitus insuper ad hoc adiutus. Quod Abraham animaduertens dedit gloriam Deo, scilicet, & fine firmitatem, & promissum munus non suis meritis, sed diuinae bonitati prorsus attribuens, atque existimans quod promissum est, proculdubio fore, quoniam Deus uerax, imò ueritas ipsa sit, pariter & omnipotens. Qui autem inspiratus à Deo, uel quomodolibet instructus adhuc in fide uacillat, de prouidentia diuina, uel ueritate, uel potentia diffisus diuinae gloriae derogat. Proinde cum ab initio dixerit fidem Abrahae pro iustitia fuisse apud Deum acceptam, atque deinceps qualis eius fides fuerit, enarrauerit, concludit, non quamlibet fidem, sed facilem, certam, stabilem, & cum charitate gratias agentem, & ad gloriam Dei ubique tendentem, qualis Abrahae fides extitit, apud Deum pro iustitia reputari.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
