# Opera omnia 468-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/468-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/468-2

Cap. XXVI. Vstificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum lesum, per quem accessum habemus in fide in gratiam istam, in qua stamus & gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.) Apostolus hactenus quàm necessaria sit ad salutem Christiana Agratia, hinc potissimum comprobauit, quod neque Gentilibus cognitio ueritatis atque philosophia, neque ludaeis circumcisio, uel obseruatio legis sine gratia Christi suffecerit ad salutem, satisue profuerit. Deinceps autem de uirtute gratiae disputabit, ostensurus uidelicet quae bona per gratiam adipiscamur, ac propter eandem, quae mala uitemus. In primis autem uiam modumque praescribet, quibus perueniatur ad gratiam. Cùm igitur dictum fuerit, quemadmodum fides reputabitur omnibus ad iustitiam, uidelicet resurrectionem Christi credentibus, tanquam nostrae iustitiae fundamentum, meritò subdit. Iustificati igitur ex fide.) Quatenus per ipsam resurrectionis fidem, effectum eius, quae iustificatio est, consequimur. Habeamus pacem ad Deum.) Particula haec dupliriter quidem legi potest, & habemus, scilicet, atque habeamus, sed denique sensus est idem. Non enim possumus aliter reconciliari Deo quàm per iustitiam, fide gratiaque Christiana fundatam. Hac quidem ratione nos sic affecti pacem iam habemus ad Deum. Quod autem exprimitur habeamus, id forte sibi uelle uidetur, ut pacem eiusmodi quam sic habemus, firmiter teneamus, neque suspicemur unquam haberi posse aliter uel teneri. Habemus, inquam, uel habeamus per Dominum nostrum lesum Christum. Ipse enim est pax nostra, sicut scribitur ad Ephesios. Quoniam ad eiusmodi pacem ipse perduxit, quam quidem pacem, gratiam quandam in praesentia nominat, quia non pro meritis tri buta nobis est, sed gratis, non nostra quidem facultate, sed ope diuina, ideo subijcit: Per quem accessum habemus in gratiam istam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
