# Opera omnia 468

Ficino, Opera omnia, Cap. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/468

Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quòd reputatum est illi ad iustitiam, sed & propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitauit lesum Christum Dominum nostrum à mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, & resurrexit propter iustificationem nostram.) Paulus in sequentibus: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Similiter in praesenti docet, Deum in Abraham summo credentium Patriarcha disciplinae totius exemplar constituisse. Et magna forte significatione in superioribus illud adduxit: Patrem multarum Gentium posui te coram Deo, cui credidisti. Id est autem Patriarcham, & exemplar, & ducem omnibus Gentibus te constitui praecipue credituris, quemadmodum & tu credidisti, & id quidem in conspectu Dei, uidelicet non solum in prouidentia Dei, sed etiam, ut Athanalius inquit, uelut instar Dei, ut quasi numen aliquod sit omnibus authorpiè credendi atque benè uiuendi. Atque ad ipsius similitudinem nobis quoque, quia pia fides ad iustitiam reputetur. Qualis inquam fides? Qualis & illius extitit, ut in supe rioribus enarrauimus. Atque insuper, ut quemadmodum ille corpus suum emortuum similiterque sacrè credidit, quandoque diuinitus suscitandum, sic & nos credamus Christum & mortuum quidem esse, & diuinitus suscitatum. Atque eiusmodi fides ita nobis sicut & illi ad iustitiam reputetur, credentibus uidelicet ita uenisse Christum, quemadmodum & credidit ille uenturum. Quoniam uerò eadem uirtus est, & operatio manifesta patris & filij, sicut dictum est, pater suscitauit lesum, ita saepe dicitur, lesus resurrexit à mortuis. Rursus sicut in sequentibus dicit, proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro omnibus nobis tradidit illum. Sic ad Ephesios, tradidit semetipsum pro nobis. Quod autem hic dicitur, traditus est, intelligi potest à patre, & à seipso, & à ludaeis traditus. Dicitur autem resurrexit propter iustificationem nostram, ut nos resurgendo iustificaret, id est, ea iustitia dignos efficeret, qua & ipsi resurgeremus. Quod autem propter nostra delicta traditus sit in mortem, significat eum morte sua, uelut sacrificio quodam pro nobis facto, culpas quodammodo nostras expiauisse. Gratia diuina quomodo acquiratur. Item quae mala uitet, quae bona conferat, scilicet, iustitiam per fidem. Item spem, charitatem, diuinam haereditatem. Item quàm sit constans spes diuina.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
