# Opera omnia 469.1-4

Ficino, Opera omnia, 469.1 to 469.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/469.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/469.1

) Cuius enim uirtute ad hanc accedi „ mus, eiusdem praesidio & tenens, & tenere posse duntaxat, sperare debemus. Meritò igi tur ad Timotheum, mediator Dei & hominum nominatur. Atque ad Ephesios: Per ipsum accessum habemus ambo in uno spiritu ad patrem. Inquit autem in fide, id est, in ipsa Christianae fidei firmitate. Graecè non legitur per fidem, ut communiter Latine dicitur, sed in fide, idque rectius. Alioquin si per fidem dicatur, uidebitur forte fides causa quaedam gratiae. Thomas uerò noster contrarium asserit, scilicet, gratiam esse fidei causam. Gratia enim diuina sortimur, quòd rectè firmiterque credamus, ut legitur ad Ephesios: Gratia salui facti estis per fidem, uult autem fidem esse primum gratiae aduenientis effectum, ideo rectè dictum est, nos per lesum ad gratiam peruenire. Ad quam habemus accessum, id est, aditum & introitum in fide, quasi in ipso gratiae lumine primo, quam sane fidem sequuntur, deinceps & reliqua gratiae dona, species, charitas, constantia, laetitia, gloria. Vbi uerò dicit, in qua stamus. intelligendum est in uirtute gratiae nos id habere, ut non solum fuscitati à culpa, uelut à morte fuerimus, sed etiam firmiter in habitu probabili consistamus in Deum prorsus erecti, tanta spe futurae gloriae freti, ut hac prae caeteris gloriari ponssimus. Quae quidem omnia sunt gratiae munera. Gloriae, inquam, filiorum Dei, id est, habebimur, quasi filij Dei, sic per adoptionem facti, ut Christus extitit per naturam, sic iterum in seculorum fine, sicut angeli in principio seculorum. Quam uero sit excellens spes eiusmodi gratiae comes, apparet inde potissimum, quòd non breue quiddam aut leue, sed ęternum speramus diuinumque bonum. Rursus non solum per hanc gloriamur, & exultamus summorum expectatione bonorum, sed etiam aduersis omnibus oele ctamur, quae & oro hac professione speique approbationem perpetimur, & existimamus quoquomodo ad futuram gloriam conductura.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
