Latin
47.1 to 47.4
Ficino, Opera omnia 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ob hoc quidam ludaei delirant, dicentes quòd in aduentu Messię, Deus transferet montem Thabor, montem Synai, montem Carmeli usque Ierusalem. Ac super horum uerticem montem Syon imponet. Hebetes homunculi incorporalis Dei in corporalia opera semper ad corpora trahunt. At uerò multò rectius Esaiam hic exponit Rabi Salomon ludaeus dicens, montem Syon non altitudine loci, sed miraculorum magnitudine caeteros montes superaturum. sesus autem noster in eo monte illuminauit coecum natum, curauit paralyticum, multaque alia illic miracula fecit, denique ibi spiritum sanctum è coelo discipulis suis infudit. Post haec sequuntur: &fluent ad eum omnes Gentes, id est, ex omnibus Gentibus multi. Dicunt similiter, omne animal in Noem ar ca fuisse, id est, ex omni animalium genere aliqua. Non leuabit Gens contra Gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Dictio hęc (Vitrà) significat non sempiternam mundi pacem, sed uniuersalem, &diuturnam. Fuit autem tanta lesu tempore pax, quem admodum aliàs diximus, ut Maro tunc clausas esse portas belli cecinerit. Habent Hebraei in quarto regum libro. Non uenerunt ultra latrones Syriae in terram Israël. Verum tamen post illud tempus, traditur Syrios frequenter terram Israël inuasisse. Vitra ergo significat usque ad certum tempus. Eusebius autem tradit post lesum usque ad sua, id est, Constantini tempora, non contigisse tot regnorum euersiones, cladesque populo rum, quod ante contigerant. Item Esaias idem alibi de tempore Messiae ait: Habitabit lupus cum agno &pardus cum hoedo accubabit. Quamuis Eleazarus Pontifex Aristobolusque ante Christum, ac Philo pòst Christum ludaeorum interpretum sapientissimi sacras literas propter mysticum sensum per allegoriam exponendas esse censuerint, idque etiam ipsi tentauerint, tamen puerilia multorum ludaeorum ingenia, talem omnino, regnante Messia, auream aetatem expectant, qualem poëtarum uerba coloresque depingunt. Satis autem uiuente lesu fulsit in animis hominum non pertinacium, aurea ue ritas, tranquillitas meetis, &fructus aeternus, atque pòst illum ob eius opera, &doctri nam, quicunque uult aurea aetate potitur, aeterna pax hominibus cum Deo per lesum conciliata est. Quanquam etiam multos annos, lupus, id est, potentior princeps, uel po pulus, agnum, id est, debiliorem principem, aut populum non deuorauit.