# Opera omnia 47.5-8

Ficino, Opera omnia, 47.5 to 47.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/47.5

Erant ante le sum Gentiles, & ludaei in omnibus omnino inter se discordes, pòst illum multi ex ludęis, plurimi ex Gentilibus, sub illius doctrina concordes moribus opinionibusque uiuebant, atque uiuunt. Quotidie multis in locis animalium uenenosorum morsus, Apostolorum miraculis innoxij reddebantur, singula haec ad saeculum aureum pertinere uidentur. Omnino autem aureum seculum in animi potius, quàm in corporis fructibus est ponendum. Nugae uerò Poëtarum pueris relinquendae quod & Rabi Moses iudicauit, hic enim in libro de iudicibus ait: Caue ne putes Messiae tempore mundi ordinem naturaliumque rerum progressionem aliter quàm soleat se habere. Quòd autem Esaias inquit, Habitabit lupus cum agno, & caetera, aenigmaticum est, significat enim Israël cum impijs seculi huius hominibus, qui figurantur lumpi, atque pardi secutum conuersaturum. Haec ille. Moses in Deuteronomio: Si ad cardines coeli fueris dissipatus, inde retrahet te Domi nus Deus tuus, & assumet, atque introducet te in terram, quam possederunt patres tui. ludaei ob hoc expectantes Christi auxilio congregari, cum propter lesum dispersi fuerint, fuisse eum uerum Christum non confitentur. Quibus respondendum est: Oraculum hoc tunc impletum fuisse, quando ex Babylonica seruitute liberati fuerunt. Tunc enim, ut testatur Esdras, Cyrus rex non solùm permisit ludaeos omnes in patriam reuerti, uerùm etiam munera proposuit reuertentibus. Quòd siquis ad Messiam huiusmodi congregationem pertinere conuicerit, dicam satis per lesum dissipatas propter peccatum animas, quaecunque uoluerit in coelestem patriam congregari, uocatur enim illa à Dauide terra uiuentium. Credo, inquit, uidere poma Domini in terra uiuentium. Vnde Rabi Moses Aegyptius in Deuteronomio, diuinum ipsum bonum, quòd intelligibile est, multis dicit nominibus in sacris literis nuncupari, dicitur enim mons Dei, & lo cus sanctus eius, locus sanctuarij, uia sancta, atria Domini, templum Domini, domus Domini, porta Domini. Haec ille. Rabi quoque Salomon, & Rabi Abba aedificationem temoli ab Ezechiele descriptam ad coelestem pertinere Hierusalem arbitrantur. Vani sunt igitur qui uisibile templum à Messia construi sperant, uani rursus qui populum Israel se cundùm locum ab eo congregatum iri expectant, uani tertio, qui ludaeos omnes tempore Messiae saluos fieri arbitrantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
