# Opera omnia 471.5-9

Ficino, Opera omnia, 471.5 to 471.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/471.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/471.5

) Hactenus „ asseruit, quomodo Deus ob incomparabilem erga nos charitatem, sui filij sacrificio pro nobis satisfaciens, nos ex iniustis iustos effecit, uidelicet in ipso credentes. Deinceps quomodo iustificationem tribuit & salutem. Salutem primo qua ab ira, id est, à miseria li beremur. Deinde etiam ad felicem cum Deo uitam recipiamur. Si enim recepimus ab eo quod difficilius erat, id autem est, ex iniustis fieri iustos, nimirum & quod facilius est, atque inde consequitur, reportare poterimus, id est, ut iam iustificati liberemur ab ira, id est, à uindicta, quam iniustitia merebatur. Et quoniam dum ex iniustis iustos efferit, etiam ex inimicis fecit amicos, meritò nobis, quasi iam amicis sua bona communa facit, dum mirabili quadam largitate communioneque beatae uitae suae nos participes efficit. Ideo subdit: Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filij eius, multò magis reconciliati, salui in uita ipsius efficiemur.) Hic interim nonnulla „ notanda sunt antitheta ordine quodam posita. Iniustos iustificando Deus ipse facit iustos. Inimicos, uidelicet propter iniustitiam, reconciliando reddit amicos. Obnoxios irae liberat ab ira, scilicet per mortem filij sui ad uitam suam nos admitrens. Non solum „ autem, sed & gloriamur in Deo, per Dominum nostium lesum Christum, per quem „ nunc reconciliationem accepimus. ) Non solum gloriamur in spe atque expectatione „ gloriae apud Deum quandoque futurae per iustificationem reconciliationemque nobis exhibitam, sed gloriamur etiam nunc in ipso Deo, id est, in mira quadam coniunctione cum Deo per fidem charitatemque iam conflatam, conciliante uidelicet hanc lesu Christo per doctrinam & uirtutem sacrificiumque suum. Ad superiora uerò consequitur: Maius esse iniustum iustificare, quàm iustificatum salute donare, quia in illo homine non est proportionale principium ad diuinam iustitiam consequendam, sed totum gratia sola persi citur. In ipso autem iam diuinitus iustificato, inhabitat iam Spiritus sancti donum, quod arbitrium mouens ad actum, efficit ut ita salutem promereatur. Ropter hoc quemadmodum per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, ita & per peccatum mors, atque ita in omnes homines mors pertransijt, in quo omnes „ peccauerunt.) Quaeret forte aliquis, curnam oportuit per Christum iustificari atque „ reconciliari mortales? Respondet ita. Propter hoc, inquam, scilicet, oportuit. Deinde causam explicaturus, altius exorditur hunc in modum, quem occulta quadam comparatione praesens hic textus exponit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
