# Opera omnia 472.1-4

Ficino, Opera omnia, 472.1 to 472.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/472.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/472.1

Congruit autem cum prima ad Corinthios epistola, ubi dicitur: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita & in Christo omnes uiuificabuntur. Sic ca sus in peccatum atque mortem, quod quidem mali conditionem habet ab ordine longius alienam, ordinem tamen quondam subit, multò magis ordinem seruat reditus ad iustitiam atque uitam. Sed casus ille tantum saltem ordinis uidetur admittere, quòd in eo turba quam plurima ad unitatem principij sui reducitur, unde mira quadam traductione deducitur. Ab uno enim patre primo, quasi principio speciei, tota hominum species, quasi conmunis quaedam natura una producta unius originalis inclinationis culpaeque particeps hinc euasit, proptereaque obnoxia morti, quid ergo mirum humanam speciem ordine quodam ab uno similiter inchoato in originalem iustitiam uitamque restitui? scilicet ab uno principio salutis atque gratiae. Atque sicut ab uno generationis initio culpa morsque defluxit in omnes, sic in omnes ab uno regenerationis exordio iustificationem uiuificationemque profluere. Verum, ut supra monui, comparationem eiusmodi Paulus hic minuit, clamque significat, uult enim subintelligi, quam deinceps attingit apertius. Si autem prae sentia Pauli uerba disponantur, aliter quam disposui, in longissimum orationis hyperbathon incidemus, nec facilè uerbum quòd à grammaticis principale dicitur offendemus. Quaeri potest, cur nam dixit, peccatum & mortem per peccatum intrasse in mundum potius, quàm in genus duntaxat humanum? Quia forte cum anima primum corpusque subinde nostrum superiorem amisit ordinem, externa quoque quodammodo nohiscum, praesertim nobis exorbitauerunt. Sequitur uero mors ad peccatum, non solum mors animae, scilicet, felicitatis diuinae priuatio, sed mors praeterea corporis. Quod quidem Mosaicum mysterium, ut alibi enarraui, Plato noster in Charmide tetigit, opinione Magorum, significans ex intemperantia quadam animae intemperiem mortemque corporis proficisci. Quippe cum afferat si animam temperantiam suam, recuperauerit, immostalitatem suam in corpus etiam exundaturam, bona enim malaque animae in corpus ita profluere, ficut à toto corpore in cerebrum, & ab hoc in oculum sit effluxus. Recuperari uerò temperantiam philosophicis quibusdam arcanisque rationibus, quasi quibusdam praecantationibus, asserit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
