# Opera omnia 472.5-7

Ficino, Opera omnia, 472.5 to 472.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/472.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/472.5

Proinde de originali peccato, quod ab Adam profluxit in omnes, esset in praesentia longius disputandum, nisi multa de hoc in libro de Religione disseruissem, satis erit igitur breuiter hoc attingere. Pelagiani quidem istud negant, dicentes non originali successione, sed imitatione quadam potius uoluntaria peccatum primi parentis ad posteros attinere, scilicet quatenus isti parentum iniustitiam imitantur. Aurelius Augustinus sic eos arguit: Si peccatum Adae progressum in omnes dicen dum esset imitatione potius, quàm per Adam. Diabolum enim praeuaricatorem, primum praeuaricatores omnes potissimum imitantur, hoc autem per illud in libro Sapientiae con firmaturi. Inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum. Praeterea sicut à Christo iustitiam salutemque fuscipimus, non principaliter, quia imitemur eum, sed quoniam inde uirtutem accipimus per gratiam satisfactionemque ab eo nobis exhibitam, sie ab Adam originalis quaedam iniustitia mortis origo, non tàm imitatione nostra quàm propagatione quadam nobis influit. Si enim imitatione sola contingeret, comparatio inducta hic ab Apostolo non congrueret. Quòd autem quasi naturaliter influat Ephesijs declarat Apostolus. Eramus natura filij irae. Item Dauid: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis concepit me mater mea. Dicit autem originale uitium peccatum naturae. Quemadmodum quotidianum delictum, quod & actuale uocant, dici solet peccatum personę, & illud sicut hoc quodammodo uoluntarium, quia sicut hoc per uoluntatem perfonae peccantis committitur. Sic & illud peruoluntatem principij humanae naturae creditur perpetratum. Profectò quemadmodum uaria membra corporis unius humanae personae partes sunt, ita personae singulę membra sunt humanae naturae. Itaque sicut manus pedisque motus per uoluntatem principij personalis rationem uoluntarij habet atque culpae, sic per uoluntatem culpamque principij humanae speciei singulorum hominum inclinationes similes uoluntariae obnoxieque censentur. Plura inueniri non potuerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
