Latin
473.5 to 473.6
Ficino, Opera omnia 473.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Per inclinationem similiter ad ascensum, in esse inuenimus leuitatem. Si quoddam itaque corpus inclinationem ad utrunque comperiamus habere, utranque proprietatem possidere putabimus. Quorsum haec? Nempe bruta uidemus ad caduca tantum pręcipitari. Intellectus autem angelicos ad aeterna solum se erigere cogitamus. Quamobrem illine quidem solam in brutis naturam caducam. Hinc uero solam in angelis aeternam esse concludimus. Cùm igitur anima nostra communiter &assiduè inclinetur ad utraque, tùm temporalia, tùm aeterna, utranque quasi naturam habere conijcimus, per intellectum quidem ęternam, temporalem uerò sensum. Praeterea, si homo, ut multis rationibus confirmatur, est animalium perfectissimus, per eam praecipuè partem facultatemque perfectissimus est, quam habet ipse propriam, caeteris animantibus nullo modo communem. Hęc uero sola religio est. Nam &rationis cuiusdam uestigia quaedam sagaciores bestiae uidentur habere. Nullum religionis iuditium. Non foret autem per religionem perfectus, si per hanc &falleretur, &spe futurorum praesentibus fraudaretnr.