# Opera omnia 474-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/474-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/474-2

nobis aperient Euangelij sensum. Secundo, Cherubini moralem. Tertio Seraphini allego ricum parefacient. Quemadmodum unusquisque nostrum ab angelo quodam regitur persuadeturque ad bonum, à quibusdam uerò spiritib. malis passim incitantur ad malum, ita lesus regebatur à Spiritu sancto. Qui postque in baptismis oculis eius auribusque apparuit mox eius intellectui persuasit, ut in desertum iret, noxia uidelicet hominum commertia deserens, ieiu nio, orationi contemplationique uacaturus, ut non ibi iam aduersus carnem sanguinemque certaret, sed aduersus principes caliginosi aëris daemones, quos ieiunio, oratione, contemplatione superans, nobis pręberet exemplum, tum in statu perfecto nobis à dęmonib. periculum imminere, tùm etiam expugnari posse, et quibus repugnaculis expugnare. Pla tonici quoque confirmant, tentamenta daemonum, & quomodo eisdem remedijs expellantur. Praedicatio secunda. Adspira nobis precor Alme Deus, uia, ueritas, uita, Trinitas, unus Deus. In medio Ecclesiae laudabo te. In conspectu angelorum psallam tibi. Nstitutum à principio ordinem prosequentes ternarium nouenariumque numerum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
