Latin
474.4 to 474.5
Ficino, Opera omnia 474.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Paulus, si in hac uita tantum speramus in Chri sto, miserabiliores sumus cunctis hominibus. Praeterea neque in angulis susurrabant, ed palam uulgo suam doctrinam audacter disseminabant. Siquidem Paulus etiam cathena collum uinctus, publicae praedicabat. Hinc ait ad Philippenses, quae circa me sunt, magis ad profectum uenerunt Euangelij, ut uincula mea manifesta fiecent in Chiisto, in omni Praetorio, &in caeteris omnibus. Et ad Colossenses ait: Euangelium iam praedicatum fuisse omni creaturae, quae sub coelo est. Item nihil horum in angelis gestum est. Et Corinthijs, non adulterantes uerbum Dei, sed in manifestatione ueritatis commendantes nosmeripsos, ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Quod si cui etiam opertum est Euange lium nostrum, his qui pereunt est omperrum. In quibus Deus huius seculi excaecauit mentes infidelium, ut non fulgeat in eis illuminatio Euangelij gloriae Christi, qui est imago Dei.