# Opera omnia 475-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/475-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/475-2

ipsius naturaliter ferreretur interitum, qui necessariò sequitur origine perdita. Quinetiam quicquid effectus aliquis agit, suae originis ui & auxilio facit. Si ergo aduersus causam pugnaret, in ea colluctatione causa illa sibi ipsi prorsus aduersatur corpori nostro, imò corporibus omnibus. Igitur à nullo corpore ducit originem. Saepe enim ab incitamentis corporeis abstinet, honestatis, uel ueritatis, uel religionis, gratia. Cum Plato noster domandi corporis gratia salubrem Atticae locum Academiam habitandam elegit, nónne animus eius corporali aduersabatur? Cum Xenocra tes dilectus Platonis discipulus, & Origenes eorum sectator exusserunt sibi uirilia, quo libidinis incendia prorsus extinguerent, nónne iniussus animus bellum membiis corporis indicabat. Ante hos Magi Persarum, Aegyptij Sacerdotes, Pythagorici Philosophi, ut Venerem eneruarent, & sobrij forent ad contemplandum, mero & carnibus abstinebant. Sed sanctimonia, martyriaque Christianorum multò magis uictoriam mentis erga corpus testificantur. Omnes profectò quotidie à corporis incitamentis certa de causa pro uiribus abstinemus. Ac etiam si nunquam corporis impetus frangeremus, satis tamen foret pugna ipsa, quae fit in nobis continua ad ostendendum aliam in nobis substantiam esse, pręter corpoream, corporeis aduersantem, tùm humoribus, tùm etiam coe lestibus influxibus sensum mouentibus per humores. Quod si anima corpori frequenter obsequitur, non uiolentia ad hoc inducitur, sed amore quoad corpoream uitam, quasi mater ad prolem suam prorsus afficitur. Quo quidem uehementius blandiente nullo modo uel leuiter consultatur. Ratio hactenus assignata est, ex eo quod anima in moribus repugnat corpori. Secunda mox assignanda est. Quoniam supra assurgit, quo patet eam non ex corpore dependere. Multis quotidie modis sensibilium imagines fallunt continuò sensum. Quam sanè fallaciam ratione corrigit intellectus. Qui quatenus excogitat, uel affectat aliquid incorporeum absque controuersia seipsum suprà corpus attollit. Res uerò nulla causae suae uires & ordinem transcendere potest. Sensus quidem interior exterioribus nuntiantibus, nihil praestantius confingere potest, quam lumen ingens uarijs affectum coloribus & odoribus atque sonis saporibusque mirabiliter oblectantibus. Nihil profecto sublimius interrogata de Deo imaginatio porrigit rationi. Ratio uerò è summa mentis specula phantasiae fallacias prospicit & emendat. Deumque ratione admodum diuersa describit. Quemadmodum in Theologia nostra latissimè declaramus. Tertia ratio adducitur hunc in modum. Si rationalis animus originem ullam à corpore traheret, quantò coniunctionis haereret corpori, tantòo melius se haberet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
